Universitatea de Vest din Timișoara |
Universitatea Politehnica din Timișoara |
Petitiones participandi (cum titulo dissertationis et X linearum summario) referendæ sunt per interrete ad: colocviulint_uvtpoli@yahoo.ro, ante diem 15. Aprilis 2012. Dissertationes exponi poterunt his linguis: Latine, Daco-Romanice, Gallice, Italice, Hispanice sive Anglice. Dissertationes probandæ sunt a Consilio singularium scientiarum peritorum, ac, confirmata participatione, in tomo conventus Quæstiones Romanicæ edendæ. Hic tomus, bis in anno editurus, inscribetur ordinatro datarum, quod Fabula appellatur, ab anno 2012. Intervallum ad proferendam dissertationem allocatum: quarta pars horae, atque decem momenta ad disputandum. Pretium participationis: € 50 / 225 RON. Hoc per sequentes rationes argentarias solvi potest: Depositum Polytechnicae Timisoarensis (Politehnica Timišoara), Symbolum ID "Colocviul UVTPoli" Nummis RON apud Thesaurum Reipublicæ ("Trezoreria de Stat"): RO22TREZ621504601X000505 CF 4269282 Euronummis apud BCR: RO33RNCB0255008330450002 Swift: RNCBROBU |
PONTEM ROMANITATIS SERVEMUS ! |
|
Colloquium Internationale Communicatio et Cultura in Romanitate Europæa- Editio prima, 15-16. Iunii A.D. MMXII -Probatio conservatioque identitatis Europææ Unionis partium inter rationes fundamentales eiusdem componentium eminent. Itaque studium restaurandi, territorialem, necnon et spiritualem, mundi Romani unitatem manifestum est, occidentali et orientali Romania sub eadem tutela positis. Propositum Internationalis Colloquii "Communicatio et Cultura in Romanitate Europæa" cum Europææ Unionis institutis concordat. Per convocationem huius internationalis congressus scientiarum creare spatium academicum intendimus, ubi res tractentur ad favendam unitatem identitatemque medii culturalis Romanitatis pertinentes. Post annos plus quam bis centum, Romanitatis studia viam propriam investigationis ediderunt, simulque magnam apertionem ad novitatem, interdisciplinaritatem, culturarum quoque pluralitatem integrandas monstraverunt. Præcipuæ Colloquii sectiones (Latinitas, Romanitas, Daco-Romanitas) arealia studiorum Romanitatis propria tractabunt, quibus sectio de Romana historia atque archæologia additur. Omnia themata in subsectionibus dissertabuntur, secundum proposita argumenta e lingua, cultura, humanitate vel religione Romanorum populorum. |